- METANIA
- METANIAapud sequioris aevi Latinos, genuflexio est seu inclinatio, ex Graeco μετάνοια, quae vox Graecis citerioribus idem denotat. Duplex autem ea; μεγάλη scil. magna, cum quis totô corpore, sine tamen genuum flexione, se fere ad terram usque antrorsum inclinat; et μικρὰ parva, cum tantum cervicem inclinat et caput aliquonsque. Gerlachius apud Crufium in Turco-Graecia p. 205. Hinc βάλλειν seu ποιεῖν Μετάνοιαν, Reverentiam facere, apud Dorotheum Doctr. 4. Decapolitam de Mirac. S. Georgii, alios, laudatos Carolo du Fresne in Glossar. Quia vero Graeci, in confessione, solent paenitentiae locô profundas huiusmodi inclinationes imponere, hinc est, quod promiscue Metanoea, tam apud Graecos, quam apud Latinos Scriptores, paenitentiam istiusmodi Ecclesiasticam notet. Unde petrus Damianus, ubi de piis operibus, ab Eremitis in defunctorum Fratrum gratiam, impendi solitis, agit. Cum, inquit, frater quidam ex nostris obierit, unusquisque pro eo septem disciplinas, cum millenisscoparum ictibus accipit, septingentas Metanceas facit. triginta insuper psalteria, etc. ubi per Metanaeas, profundas corporis inclinationes, intelligit Dominic. Macer. Sed et Metanoea, asceterium est paenitentium Mulierum; cui nomen a celeberrimo Monasterio Alexandrino inditum, cuius mentio fit in Actis Concilii Chalcedonensis etc. Vide praesatum Macrum in Hierolexico et infra in vocibus Palmata, Paenitentia, Reverentia, Veniae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.